- DOMINICUS Gusmannus
- DOMINICUS GusmannusCalarogensis, Hisp. Tholosae, 12. An. contra Albigenses, docuit et certavit, Inquisitoris in Languedocia munere fungens, ibi prima Ordinis Dominicani seu Praedicatorum fundamenta iecit: eodem fere tempore, quo Franciscus Assisius Ordini minorum initia dedit. His duobus mira ascripsêre, qui Scenae tum ministrabant, ut quod B. Virgo, volente Christo Orbemplectere hos duos ei obtulerit, quibus mundum convertere posset. Item, quod Domincus Diaboli manus ambusserit, lucernam, usque ad consumptionem, ei detinere imperans, etc. In Hist. Lomb. Ant. Flor. p. 3. l. 23. c. 1. §. 38. Matt. Par. in Henr. III. Melch. Canus l. 11. Theol. Confirmationem Ordinis apud Innoc. III. frustra quaesitam, ab Honorio obinuit, A. C. 1216. Id. Cui persuasit, ut Magistrum S. Palatii crearet, in quem S. Scripturam interpretandi; et libros sub censuram vocandi onus devolveret. Ipse primus id muneris obiit, a Paulinarum epp. explicatione orsus, decessit Bononiae; A. C. 1221. Sanctis Commun. Rom. annumeratus a Gregorio IX. A. C. 1234. Theod. Podius, in vita eius. Gerson et Leand. de Vir. Ill. Ord. Dom. Ferdin. Castell. Chr. Dominic. etc. Prim us fuit Inquisitor, unde eius imago hodieque in vexillo Inquisitionis, de quo suo loco, conspicitur. Uti vero is Waldensium, sic qui ex eius famila prodiêrunt, Protestantium fuêre acerrimi hostes, Indulgentiarum propolae M. Leydecker. Notis et Observat. ad Hist. Eccl. Hornii p. 282. 283.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.